72 epigramas fáciles

Tomado de http://www.curculio.org/TeachingTexts/martial1.html


1
Petit Gemellus nūptiās Marōnillae
et cupit et īnstat et precātur et dōnat.
Adeōne pulchra est? Immo foedius nīl est.
Quid ergo in illā petitur et placet? Tussit.

2
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plūra
quae legis hīc: aliter nōn fit, Avīte, liber.

3
Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quārē:
hoc tantum possum dīcere, non amo tē.

4
Quem recitās meus est, ō Fīdentīne, libellus:
sed male cum recitās, incipit esse tuus.

5
āmissum nōn flet cum sōla est Gellia pātrem,
sī quis adest iustae prōsiliunt lacrimae.
non lūget quisquis laudārī, Gellia, quaerit,
ille dolet vērē quī sine teste dolet.

6
Nūper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus:
quod vespillo facit, fēcerat et medicus.

7
Bella es, nōvimus, et puella, vērum est,
et dīvēs, quis enim potest negāre?
sed cum tē nimium, Fabulla, laudās,
nec dīvēs neque bella nec puella es.

8
Ut recitem tibi nostra rogās epigrammata. Nōlō.
nōn audīre, Celer, sed recitāre cupīs.

9
Nullus in urbe fuit tōtā quī tangere vellet
uxōrem grātīs, Caeciliāne, tuam,
dum licuit: sed nunc positīs custōdibus ingēns
turba futūtōrum est: ingeniōsus homo es.

10
Dīmidium dōnāre Linō quam crēdere tōtum
quī māvolt, māvolt perdere dīmidium.

11
Sexte, nihil dēbēs, nīl dēbēs, Sexte, fatēmur.
dēbet enim, sī quis solvere, Sexte, potest.

12
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
nam quod emās possīs iūre vocāre tuum.

13
Quod querulum spīrat, quod acerbum Naevia tussit,
inque tuōs mittit spūta subinde sinūs,
iam tē rem factam, Bīthynice, crēdis habēre?
Errās: blandītur Naevia, nōn moritur.

14
Uxōrem nōlō Telesīnam dūcere: quārē?
moecha est. sed puerīs dat Telesīna. volō.

15
Pexātus pulchrē rīdēs mea, Zōïle, trīta.
sunt haec trīta quidem, Zōïle, sed mea sunt.

16
Abscīsā servum quid fīgis, Pontice, linguā?
nescīs tū populum, quod tacet ille, loquī?

17
'Thāïda Quintus amat.' 'Quam Thāïda?' 'Thāïda luscam.'
ūnum oculum Thāïs nōn habet, ille duōs.

18
Versiculōs in mē narrātur scrībere Cinna.
Nōn scrībit, cūius carmina nēmo legit.

19
Auriculam Mariō graviter mīrāris olēre.
Tū facis hoc: garrīs, Nestor, in auriculam.

20
Volt, non volt dare Galla mihī, nec dīcere possum,
quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.

21
Et voltū poteram tuō carēre
et collō manibusque crūribusque
et mammīs natibusque clūnibusque,
et, nē singula persequī labōrem,
tōtā tē poteram, Chloē, carēre.

22
Dē nullō quererīs, nullī maledīcis, Apīcī:
rūmor ait linguae tē tamen esse malae.

23
Nullī, Thāï, negās, sed sī tē nōn pudet istud,
hoc saltem pudeat, Thāï, negāre nihil.

24
Galla, negā: satiātur amor nisi gaudia torquent:
sed nōlī nimium, Galla, negāre diu.

25
Nullōs esse deōs, ināne caelum
adfirmat Segius: probatque, quod sē
factum, dum negat haec, videt beātum.

26
Tū Sētīna quidem semper vel Massica pōnis,
Pāpyle, sed rūmor tam bona vīna negat:
dīceris hāc factus caelebs quater esse lagōnā.
Nec puto nec crēdō, Pāpyle, nec sitiō.

27
Nihil Ammiāno praeter āridam restem
moriēns relīquit ultimīs pater cērīs.
fierī putāret posse quis, Marullīne,
ut Ammiānus mortuum patrem nōllet?

28
Nōs bibimus vitrō, tū murrā, Pontice. Quārē?
Prōdat perspicuus nē duo vīna calix.

29
Languēbam: sed tū comitātus prōtinus ad mē
vēnisti centum, Symmache, discipulīs.
centum mē tetigēre manūs Aquilōne gelātae:
non habuī febrem, Symmache, nunc habeō.

30
Thāïs habet nigrōs, niveōs Laecānia dentēs.
quae ratiō est? ēmptōs haec habet, illa suōs.

31
Saepe salūtātus numquam prior ipse salūtās:
sīc eris? Aeternum, Pontiliāne, valē.

32
Quae lēgis causā nupsit tibi Laelia, Quinte,
uxōrem potes hanc dīcere lēgitimam.

33
Nōn dōnem tibi cur meōs libellōs
ōrantī totiēns et exigentī
mīrārīs, Theodōre? Magna causa est:
dōnēs tē mihi nē tuōs libellōs.

34
Semper pauper eris, sī pauper es, Aemiliāne.
dantur opēs nullīs nunc nisi dīvitibus.

35
Insequeris, fugiō; fugis, insequor; haec mihi mens est:
velle tuum nōlō, Dindyme, nolle volō.

36
Uxōrem, Charidēme, tuam scīs ipse sinisque
ā medicō futuī: vīs sine febre morī.

37
Laudat, amat, cantat nostrōs mea Rōma libellōs,
mēque sinūs omnēs, mē manus omnis habet.
Ecce rubet quīdam, pallet, stupet, oscitat, ōdit.
hoc volo: nunc nōbīs carmina nostra placent.

38
Cūr nōn mitto meōs tibi, Pontiliāne, libellōs?
Nē mihi tū mittās, Pontiliāne, tuōs.

39
Aera domī nōn sunt, superest hoc, Rēgule, sōlum
ut tua vendāmus mūnera: numquid emis?

40
Nōn cēnat sine aprō noster, Tite, Caeciliānus.
bellum cōnvīvam Caeciliānus habet.

41
Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerēbat:
olfēcit postquam Pāpylus, ecce, garum est.

42
Omnia, Castor, emis: sīc fīet ut omnia vendās.

43
Mōrio dictus erat: vīgintī mīlibus ēmī.
redde mihī nummōs, Gargiliāne: sapit.

44
Pauper vidērī Cinna vult; et est pauper.

45
Mūnera quī tibi dat locuplētī, Gaure, senīque,
sī sapis et sentīs, hoc tibi ait: 'Morere.'

46
Cum sītis similēs parēsque vītā,
uxor pessima, pessimus marītus,
mīror nōn bene cōnvenīre vōbīs.

47
Mīrārīs veterēs, Vacerra, sōlōs
nec laudās nisi mortuōs poetās.
Ignoscās petimus, Vacerra: tantī
nōn est, ut placeam tibī, perīre.

48
Inscrīpsit tumulīs septem scelerāta virōrum
sē fēcīsse Chloē. Quid pote simplicius?

49
Nūbere vīs Priscō: nōn mīror, Paula; sapistī.
dūcere tē nōn vult Priscus: et ille sapit.

50
Laudās balnea versibus trecentīs
cēnāntis bene Ponticī, Sabelle.
vīs cēnāre, Sabelle, nōn lavārī.

51
Sit tibi terra levis mollīque tegāris harēnā,
nē tua nōn possint ēruere ossa canēs.

52
Tinctīs mūrice vestibus quod omnī
et nocte ūtitur et diē Philaenis,
non est ambitiōsa nec superba:
dēlectātur odōre, nōn colōre.

53
Lector et audītor nostrōs probat, Aule, libellōs,
sed quīdam exāctōs esse poēta negat.
nōn nimium cūrō: nam cēnae fercula nostrae
mālim convīvīs quam placuisse cocīs.

54
Lēge nimis dūrā cōnvīvam scrībere versūs
cōgis, Stella? 'Licet scrībere nempe malōs.'

55
Clīnicus Hērōdēs trullam subduxerat aegrō:
dēprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'

56
Nūbere Paula cupit nōbīs, ego dūcere Paulam
nōlo: anus est. Vellem, si magis esset anus.

57
Mensās, ōle, bonās pōnis, sed pōnis opertās.
Rīdiculum est: possum sīc ego habēre bonās.

58
Argentī libram mittēbās; facta selibra est,
sed piperis. Tantī nōn emo, Sexte, piper.

59
Mūlio vīgintī vēnit modo mīlibus, Aule.
mīrārīs pretium tam grave? surdus erat.

60
Lesbia sē iūrat grātīs numquam esse futūtam.
Vērum est. Cum futuī vult, numerāre solet.

61
Nīl mihi dās vīvus; dīcis post fāta datūrum.
Sī non es stultus, scīs, Maro, quid cupiam.

62
Mentītur quī tē vitiōsum, Zōïle, dīcit.
nōn vitiōsus homo es, Zōïle, sed vitium.

63
ūnā nocte quater possum: sed quattuor annīs
sī possum, peream, tē Telesilla semel.

64
Tanta tibi est animī probitās ōrisque, Safrōnī,
ut mīrer fierī tē potuīsse patrem.

65
Habet āfricānus mīliens, tamen captat.
Fortūna multīs dat nimis, satis nullī.

66
Omnia prōmittis cum tōtā nocte bibīstī;
māne nihil praestās. Pollio, māne bibe.

67
Quārē nōn habeat, Fabulle, quaeris
uxōrem Themisōn? Habet sorōrem.

68
Dentibus atque comīs - nec tē pudet - ūteris ēmptīs.
quid faciēs oculō, Laelia? nōn emitur.

69
Nōn est, Tucca, satis quod es gulōsus:
et dīcī cupis et cupis vidērī.

70
Difficilis facilis, iūcundus acerbus es īdem:
nec tēcum possum vīvere nec sine tē.

71
Hērēdem tibi mē, Catulle, dīcis.
nōn crēdam, nisi lēgerō, Catulle.

72
Nē laudet dignōs, laudat Callistratus omnēs.
cui malus est nēmō, quis bonus esse potest?